

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 26: Versus 44
Oravit tertio.Tribus vicibus oravit, ut et nos a praeteritis peccatis veniam, et a poenitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quae omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.